- ROSMARINUS
- ROSMARINUSλιβανωτὶς est coronaria Veterum Salmasio ad Solin. p. 405. Aliquando Ros simpliciter, ut apud Ovidium, Fast. l. 4. v. 440.Pars thyma, pars rorem, pars meliloton amant.Eo Lares coronatos, docet Horatius,Parvos coronatantem mavinôRore Deos, fragilique myrtô,Carm. l. 3. Od. 23. v. 15. ubi myrto illum iungit. Alias floribus vernis omnium lectissimis miscebatur. Idem Ovid. Metamorph. l. 12. v. 410.Ut modo rore matis, modo se violave rosaveImplicet, interdum canentia lilia gestet.Pindarus quoque secundum nonnullos lilio miscet Nem. Od. 7. cum ait, Musam plectere coronam Olympicam, cuiΚολλᾷ χρυςὸν, ἔν τε χαλκὸν, ἐλέφανθ᾿ ἅμα,Καὶ λείριον ἄνθεμον ποντιας ὑφιλοῖς᾿ ἐέρςης.Glutinat aurum, aesque, eburque simul,Et lilium floridum a marino avulsum rore.Sed hîc rorem marinum, non pro flore coronario, sed pro corallio, quod in imo maris nascitur, accipiendum, monet Car. Paschalius, Coronarum l. 6. c. 20. Vide plura hanc in rem, apud Plin. l. 24. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.